라틴어 문장 검색

Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum versa est, depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupaverunt montem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 43:1)
in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, curam posse, et classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 169:1)
ita libera ab tergo populatio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 223:1)
Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 317:1)
quae si eadem Romanae classi darent, revocaturum se a populatione militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:2)
in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 57:1)
et Aetolos inde avocavit populatio maritimae orae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:1)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)
Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 160:1)
quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 166:2)
eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 235:1)
dicenti haec lacrimae simul spiritum et vocem intercluserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 196:1)
intromissi deinde Thyrsis quidam et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 289:1)
Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 487:1)
intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION