라틴어 문장 검색

nam neque sacra quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo nostro.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:3)
Nam cum in omnibus rebus tum in disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et providentiae superest.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 9:2)
Homullus deinde noster vigilanter usus hoc consensu senatus sententiae loco postulavit, ut consules desiderium universorum notum principi facerent, peterentque sicut aliis vitiis huic quoque providentia sua occurreret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Pecuniae publicae, domine, providentia tua et ministerio nostro et iam exactae sunt et exiguntur;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 541)
Existimo tamen tua providentia constituendum aliquid et sanciendum per quod utilitatibus eorum in perpetuum consulatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 108 2:1)
Agnoscere oportet res a technica factas indifferentes non esse, quoniam rete efficiunt quod demum vitae formas inducit et sociales possibilitates in commoda dirigunt certorum dominatus coetuum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:3)
Scientia et technologia non sunt indifferentes, sed implicare possunt, ab initio usque ad finem processus, varias intentiones ac possibilitates, et diversimode se conformare possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 151:2)
132. Hoc in rerum contextu oportet quaevis consideratio collocetur actionis hominis in plantarum animaliumque provincia, quae hodie mutationes geneticas implicat, biotechnologia effectas, ut possibilitates adhibeantur rebus materialibus insitae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:1)
nos , si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 338:2)
dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:1)
hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia mundus regatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:1)
regaturne providentia mundus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 76:3)
generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:2)
sic enim fiet argumentum, cum providentia mundus regatur, administranda respublica est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 107:3)
Si mundus providentia regitur, administranda respublica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 183:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION