라틴어 문장 검색

Consulto involvit veritatem antiquitas, Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.8)
quantum rerum, quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 2:2)
legit scripta de se carmina, legit historias et posteritati suae interfuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 2:2)
quantum ibi antiquitatis!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 6:2)
Me autem nihil aeque ac diuturnitatis amor et cupido sollicitat, res homine dignissima, eo praesertim qui nullius sibi conscius culpae posteritatis memoriam non reformidet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 2:1)
Nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est peractum, pro non incohato est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 7:1)
Cornuto autem quid melius, quid sanctius, quid in omni genere laudis ad exemplar antiquitatis expressius?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 3:2)
quae nunc omnia cum ipso sine fructu posteritatis abierunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 5:3)
Sit apud te honor antiquitati, sit ingentibus factis, sit fabulis quoque.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:2)
ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 1:2)
immodicus contra carpit utrumque labor, aspice, in has partis quod venerit Aesone natus, quam laudem a sera posteritate ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 410)
crede mihi, nostrum si non mortale futurum est carmen, in ore frequens posteritatis eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 614)
fallor, et illa meae superabit tempora vitae, si tamen a memori posteritate legar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 215)
carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri notitiam serae posteritatis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 822)
"at bona posteritas puppem formavit in aere, hospitis adventum testificata dei."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권137)

SEARCH

MENU NAVIGATION