라틴어 문장 검색

"neu conversa domum pigeat dare lintea, quando Padus Matina laverit cacumina, in mare seu celsus procurrerit Appenninus novaque monstra iunxerit libidine mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis, adulteretur et columba miluo, credula nec ravos timeant armenta leones ametque salsa levis hircus aequora."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1613)
quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas iratus buccas inflet neque se fore posthac tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.18)
uni nimirum recte tibi semper erunt res, o magnus posthac inimicis risus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:12)
" haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:10)
quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 147:4)
id si computare quem piget, brevioribus numeris idem discat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 374:2)
sed haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 104:2)
non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse . neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 25:1)
neque enim pigebit, quod saepe monui, referre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 317:2)
Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 181:3)
piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:1)
Hecuba hoc dolet, pudet, piget;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 231:8)
nec tanta sit acturo memoriae fiducia, ut subscribere audita pigeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 136:2)
Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장10)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION