라틴어 문장 검색

Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:1)
Demere temptabat laevi quoque robora postis Cinyphius Pelates:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:3)
nec corruit ille, sed retinente manum moriens e poste pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:6)
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:19)
Ante sacros vidi proiecta cadavera postes, ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:9)
Cum vero faciem dempto nudaverat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, vix sua, vix sanae virgo Niseia compos mentis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:13)
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:1)
Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis appellatque tori sociam, acclinataque colla mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:15)
Erigitur laqueoque innectere fauces destinat et zona summo de poste revincta care vale Cinyra causamque intellege mortis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:8)
et rursus molli languore solutus deposuitque caput stratoque recondidit alto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:10)
saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, interdum madidas lacrimarum rore coronas postibus intendit posuitque in limine duro molle latus tristisque serae convicia fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:2)
Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis umentes oculos et pallida bracchia tollens, cum foribus laquei religaret vincula summis, haec tibi serta placent, crudelis et impia?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 84:1)
Flammifera gemini fumant adspergine postes, portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis, fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma indueret miles;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:9)
quae postquam Romulus ultro obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis corporibus strata estque suis, generique cruorem sanguine cum soceri permiscuit impius ensis, pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum decertare placet Tatiumque accedere regno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:10)
At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bubus aratro complecti posses ad finem lucis ab ortu, cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION