라틴어 문장 검색

si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis,omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae, Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 5:4)
Omnium postrema certaminum Munda.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 77:2)
postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether in gremium matris terrai praecipitavit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:5)
concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt omnia, postremis datur ossibus atque medullis sive voluptas est sive est contrarius ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:13)
flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum tam soleat torrere atque urere quam genus omne visceris in terris quod cumque et sanguinis extet, qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera ore foras acrem flaret de corpore flammam?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:9)
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:5)
Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 37:1)
Nec mirum, si haec digeries morsum reprehensionis evasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:3)
immo post multos atque postremus ille hac appellatione dignatus est honoratusque hoc nomine, quia nimia fortitudine meruit nomen dei virtutem regentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:4)
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:3)
Silvestres uri adsidue uri enim Gallica vox est, qua feri boves significantur, — Camuris hirtae sub cornibus aures.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:3)
Perque imas serpit valles, et Gallica certus Limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:35)
Caesar ut acceptum tam prono milite bellum, Fataque ferre videt, ne quo languore moretur Fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes Evocat, et Romam motis petit undique signis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:62)
qua Gallica damna Supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret, Donavit socero Romani sanguinis usum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:19)
595 Postrema Pompeius facit verba.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권30)

SEARCH

MENU NAVIGATION