라틴어 문장 검색

Etsi vindicaverat in hominum genus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:7)
Vindicavit ergo Dominus, ut timeremus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:9)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
simul quia si quis peccata cupiat saepius vindicare, asper magis quam censorius habetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:12)
Non adjiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:14)
Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:5)
et Dominus severius vindicaturum se esse promisit dicens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:11)
deinde scientes praerogativam nostrae ultionis apud Deum manere, neque in alios committamus quod divino judicio vindicandum sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:2)
Quod quia justus est, ideo sibi magis hoc quod secundum erat, quam quod primum est, vindicavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:9)
Siquis enim militarium vel honoratorum aut inter suos, rumore tenus esset insimulatus partes hostiles, iniecto onere catenarum, in modum beluae trahebatur, et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum, aut insulari solitudine damnabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 3:1)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)
Quo facto delator funestus, vetita ex more humano validius cupiens, biennio id quod agebat (ut postularat) continuare praeceptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 9:2)
Post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei coniunctis, inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et familiares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 22:1)
Adsistimus apud vos - optimi rei publicae defensores - causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 5:1)
Haec eo fingente licentius, Eutherius (ut postulavit) inductus, iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet, velari veritatem mendaciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION