라틴어 문장 검색

quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:1)
qui cum eum olim superstitem Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui repromittens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:4)
decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex Sestilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 3장 1:1)
suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 5:1)
postea faenus apud Heluetios exercuit ibique diem obiit superstitibus uxore Vespasia Polla et duobus ex ea liberis, quorum maior Sabinus ad praefecturam urbis, minor Vespasianus ad principatum usque processit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 3:1)
uxori ac filiae superstes fuit atque utramque adhuc priuatus amisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 3장 1:4)
Percrebruerat Oriente toto uetus et constans opinio esse in fatis ut eo tempore Iudaea profecti rerum potirentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 5:1)
Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 17:1)
cuius potitus ducentis talentis multae nomine exactis arci praesidium militum inposuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 3:2)
Potitus ergo Pelusii Memphim copias promovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 31:1)
Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regis potiri contigisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 6:1)
Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 6:2)
"Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:7)
itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 34:1)
quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION