라틴어 문장 검색

nam in sacris taciturnitas necessaria est, quod etiam praeco magistratu sacrificante dicebat 'favete linguis, favete vocibus', hoc est bona omina habete, aut tacete:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 712)
nobiles autem familias a Troianis fuisse Iuvenalis ostendit, ut iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1175)
ex more ludorum, scilicet per praeconem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2441)
hoc etiam praecones praeeuntes magistratus clamare dicebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5004)
sed ita tacitus tribunatus ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem Granium idque nobis bis narravisset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:6)
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:1)
quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:2)
eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:4)
Sic par est agere cum civibus, non, ut bis iam vidimus, hastam in foro ponere et bona civium voci subicere praeconis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 109:2)
quid autem tam absurdum, quam si domini iussu ita praeco praedicet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:8)
Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat edicto aedilium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:4)
Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 102:3)
Ita est tibi iuris consultus ipse per se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:4)
quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, conroborari impudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:3)
edicta Bibuli audio ad te missa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION