라틴어 문장 검색

hic spinas colligit, ille rosas.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 1:8)
Longior fiat licet, Tamen illam citius per lutum et spinas traham, Quam parvam quamvis partem impertiar tibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Simius et vulpes: Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.3)
nec violae semper nec hiantia lilia florent, et riget amissa spina relicta rosa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:88)
hac mihi de spina grata corona data est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 14:4)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset, quod legi, tua vox exhibuisset opus, utque fui solitus, sedissem forsitan unus de centum iudex in tua verba viris, maior et implesset praecordia nostra voluptas, cum traherer dictis adnueremque tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 510)
quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro esse vel invicto clausa adamante putem, sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, invisus nobis quae duo Pontus habet, et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, et possit fatum mollius esse meum, quam tua sint lasso praecordia dura sodali.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1212)
contemni spinam, cum cecidere rosae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권216)
sic fatus spinam, qua tristes pellere posset a foribus noxas (haec erat alba), dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권90)
virgaque Ianalis de spina ponitur alba, qua lumen thalamis parva fenestra dabat, post illud nec aves cunas violasse feruntur, et rediit puero, qui fuit ante, color, pinguia cur illis gustentur larda Kalendis, mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권119)
mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:2)
quod medio lentae spinae curvamine fixum constitit et totum descendit in ilia ferrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:6)
Exsiluere viri, sive hoc insania fecit, sive timor, primusque Medon nigrescere coepit corpore et expresso spinae curvamine flecti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:60)
Dumque pavent illi, vergit furiale venenum pectus in amborum praecordiaque intima movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:15)
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION