라틴어 문장 검색

Lucretium, dum in Hernicis sedet, praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 88:1)
lateque populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum quod passim vagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 401:2)
haud inultum interfecere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 461:1)
nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis qui proximi invidiae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 550:1)
unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 736:1)
circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce Hic praebituri inquit, vos telis hostium estis indefensi, inulti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 302:1)
Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:2)
qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 418:2)
fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 641:1)
aut enim passuros inultam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 183:1)
mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naves, victos se an victores putarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 253:1)
ibi praedonum magis quam hostium animi inventi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 289:2)
altera in regionem, qua effusa populatio nuntiabatur, altera, ne cui praedonum obvia fieret, alio itinere ad stationem navium - milia autem quattuordecim ab oppido aberat - ducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 20:2)
Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 613:1)
nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 426:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION