라틴어 문장 검색

quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 21 1:2)
in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 3:5)
frequens enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 529)
de nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 1:5)
ibi ut sint omnia parata (plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut, arbitror, diutius ibi commorabimur) ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 205)
si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 1 2:2)
nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 3 1:1)
illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita commorari, ut qui modo fratre fuerim, liberis, cons iuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac iam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 6:3)
de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum voles ut dixerimus ad expediendum te, si causa sit, commorere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:2)
hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:1)
Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:1)
Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex vicinitate Thurina bona atque honesta copia praesto fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 2:2)
deinde Romae dies xxx fere Quinctius commoratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:8)
is, qui tibi praesto semper fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 2:11)
ergo in eum qui semel hoc commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae parata sunt in eos qui permulta male agendi causa fraudandique fecerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION