라틴어 문장 검색

tibi se, tibi suas omnis opes fortunasque commendat, tibi committit existimationem ac spem reliquae vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 4:2)
itaque hoc te obsecrat, C. Aquili, ut, quam existimationem, quam honestatem in iudicium tuum prope acta iam aetate decursaque attulit, eam liceat ei secum ex hoc loco efferre, ne is de cuius officio nemo umquam dubitavit lx denique anno dedecore, macula turpissimaque ignominia notetur, ne ornamentis eius omnibus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 5:1)
Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 5:2)
ac ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:5)
quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:2)
itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen existimationis venire arbitrati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:2)
habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec quae dixi retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:2)
Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:1)
et alioqui meus pudor, mea existimatio, mea dignitas in discrimen adducitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:3)
recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:2)
Hanc ego vitam voto et cogitatione praesumo, ingressurus avidissime, ut primum ratio aetatis receptui canere permiserit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 11:1)
Nec vero moleste fero hanc esse de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia doctissimos gravissimos sanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 3:1)
Tam rara in amicitiis fides, tam parata oblivio mortuorum, ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria exstruere omniaque heredum officia praesumere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 5:1)
Cum affectum tuum erga fratris filiam cogito etiam materna indulgentia molliorem, intellego prius tibi quod est posterius nuntiandum, ut praesumpta laetitia sollicitudini locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:1)
neve domi praesume dapes, sed desine citra quam capis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 157:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION