라틴어 문장 검색

Cum igitur id, quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, valeat honestas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 56:1)
Illa praeclara, in quibus publicae utilitatis species prae honestate contemnitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:5)
sed ea nulla erat repugnante honestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 59:3)
Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:1)
nam eadem utilitatis, quae honestatis, est regula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 94:2)
Honestate igitur dirigenda utilitas est, et quidem sic, ut haec duo verbo inter se discrepare, re unum sonare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:8)
Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo libro officia duximus, in eisdem versemur, cum docebimus ea, quae videantur esse utilia tneque sint, quam sint virtutis inimica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 123:1)
Reliquae sunt duae partes honestatis, quarum altera in animi excellentis magnitudine et praestantia cernitur, altera in conforrnatione et moderatione continentiae et temperantiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 123:3)
Pervertunt homines ea, quae sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate seiungunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:1)
Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:5)
Hic ea, quae videbatur utilitas, plus valuit quam honestas, apud superiores utilitatis species falsa ab honestatis auctoritate superata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:12)
Sic honestatis comparatione ea, quae videntur utilia, vincuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:5)
Cum his viris equisque, ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:5)
Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas, et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:1)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION