라틴어 문장 검색

Sed agitabat, inquit, hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo ut, divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset, ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 3:1)
prensionem, ut tribuni plebis et alii qui habent viatorem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:3)
Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:6)
Ego triumvirum, vocatus a Porcio, tribuno plebis, non ivi, auctoribus principibus, et vetus ius tenui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:8)
Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi, nec vocatum a conlega parere invitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:9)
Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 8:1)
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 1:1)
CUM ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani a praetore in ius vocari posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 2:1)
Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 4:1)
M. Laevinus, aedilis curulis, a privato ad praetorem in ius est eductus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:3)
Utraque igitur libri parte recitata, in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 7:1)
Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 1:1)
Maxima sunt consulum, praetorum, censorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:3)
Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:4)
at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se, et vitiant et obtinent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION