라틴어 문장 검색

Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistola ad C. Cassium dictatoris violatorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:1)
Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 11:1)
Urbes vero exercitusque sic devoventur iam numinibus evocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt devovere his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 9:2)
Is est Roscius qui etiam L. Syllae carissimus fuit et anulo aureo ab eodem dictatore donatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 13:1)
Auctor est Plinius C. Caesarem dictatorem, cum triumphales coenas populo daret, sex milia murenarum a Gavio Hirro ad pondus accepisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:2)
Has sequitur lex Cornelia et ipsa sumptuaria, quam tulit Cornelius Sylla dictator:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:1)
Celsior at cunctis Bruti praetoria puppis Verberibus senis agitur, molemque profundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:11)
populoque precanti Scilicet indulgens, summum dictator honorem Contigit, et laetos fecit se console fastos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:4)
Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum Et dictator eam Stygias et consul ad umbras, Privatum, Fortuna, mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:52)
Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX1)
hic ergo quaeritur, utrum Vesta etiam de numero penatium sit, an comes eorum accipiatur, quod cum consules et praetores sive dictator abeunt magistratu, Lavini sacra penatibus simul et Vestae faciunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2966)
tunc Camillus absens dictator est factus, cum diu esset apud Ardeam in exilio propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, et Gallos iam abeuntes secutus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8252)
nec enim civile putatum est, quod tantummodo Romano duce gestum est, qui et ipse barbarae serviebat uxori, adeo ut praetoria ei castra concederet, quorum qui potiebatur imperio, ipse vocabat exercitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 67815)
ille enim ducit exercitum qui habet in potestate castra praetoria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 67818)
nam magister equitum dicitur more Romano qui dictatori adiungi solet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3688)

SEARCH

MENU NAVIGATION