라틴어 문장 검색

Si res inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIII Curatio quotidianae febris. 1:5)
decimo die rursus balneum experiri;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 2:8)
Optimum itaque est utrumque experiri;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 5:7)
Postero die rursus iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 4:2)
Experiri tamen oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:1)
Commodissimum est autem, resupinato corpore, experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est, ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 3:5)
Ac si cui parvulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 1:2)
Ac neque omni tempore, neque in omni aetate, neque in omni vitio id experiendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 6:4)
Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 7:4)
Sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa componuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 10:2)
hunc solum memorem solumque fidelem experior.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:198)
sed cur non potius, verbis quae disseris, usu experior?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:205)
alii per terga ferocis Danuvii solidata ruunt expertaque remos frangunt stagna rotis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:15)
tu, licet occiduo maneas sub cardine caeli, tu mihi dux semper, Stilicho, nostramque vel absens experiere fidem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:162)
Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit expertas horrens aquilas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:141)

SEARCH

MENU NAVIGATION