라틴어 문장 검색

Namque in ipso aedis sacrae meditullio ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum iussus superstiti, byssina quidem sed floride depicta veste conspicuus, et humeris dependebat pone tergum talorum tenus pretiosa chlamida:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:2)
Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:1)
Cumque ab eo frequenter licentiam revertendi quaererem et nullo modo impetrare possem, tandem cum et licentiam omnino exposcere statuissem, diluculo vigiliae Natalis Domini advocatus ad eum, tradidit mihi duas epistolas, in quibus erat multiplex supputatio omnium rerum, quae erant in duobus monasteriis, quae Saxonice cognominantur Cungresbyri et Banuwille, et mihi eodem die tradidit illa duo monasteria cum omnibus, quae in eis erant, et sericum pallium valde pretiosum et onus viri fortis de incenso, adiciens his verbis 'non ideo dedisse parva illa, quod sequenti tempore nollet dare maiora'.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:9)
Nolo tamen de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi eos qui, neque coniugati neque coniugari cupientes, cogitare debent quo modo placeant deo.
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:3)
Tu autem, si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem et verum deum tecum colentem sed etiam continentem, qui procul dubio propositi vestri non inmemor, etsi te ad coniugalia cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 10:6)
cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc quod utile amico est, id prae illo quod honestum nobis est fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 26:2)
Tum Poenus, eludens ignaviam militum eius pretiose armatorum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 6:1)
Item flocces audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 7:1)
Neque mihi, inquit, aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:3)
Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:7)
̔Ομοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 1:1)
Quatenus vero ad ius victoriae et armorum, quamvis Guiliemus Stanelius post militum a praelio acclamationes coronam (non imperialem illam, sed quam ornamenti et ominis causa Richardus secum in bellum attulerat), tunc forte inter spolia repertam, capiti Henrici imposuisset, ac si iure belli regno potitus esset, haud tamen oblitus erat quibus pactis et legibus ad imperium vocatus esset, quodque si iure armorum regnare se praedicasset, non minus suae factionis homines quam alios omnes in magnos metus coniecturus fuisset, utpote quod ei potestatem fecisset leges pro libitu suo abrogandi, et de fortunis ac opibus omnium statuendi, et caeterarum rerum quae absoluti sunt imperii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:32)
Licet enim et honor regis nostri et securitas in ea actione sita essent, tamen neutrum eorum tam charum aut pretiosum duxit quod in manus regis vestri non committeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:5)
Quae eum accurate intuita et cernens eum vultu et corpore fortunam sublimem posse sustinere, ac simul perspiciens eum ingenii acumine et morum elegantia eminere, putabat se iam reperisse marmor quoddam pretiosum ex quo imago ducis Eboraci exculpi posset, eumque apud se diu detinuit, sed prorsus in occulto.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:11)
Et processione illa finita, rege in choro sedente, archiepiscopus Cantuariensis super gradus ante chorum stans longum habuit orationem, amplitudinem et sublimitatem honoris illius extollens quo papa per haec ornamenta et insignia benedictionis regem decoravit, etiam quam raro, quamque eminentium meritorum contemplatione illa concedi consuessent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION