라틴어 문장 검색

Iste erro, cum Perkinus profugisset ad asylum, optavit potius habitum sacratum sumere quam loco sacrato se munire, atque vestitum eremitae induit, et illo habitu per regiones obambulabat donec detectus et deprehensus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:9)
Gabatus autem iste, regi fidem faciens se insulam quandam mercibus pretiosis abundantem reperturum adduxit regem ut navem apud Bristoiam commeatu et nautis instrueret, pro ea insula detegenda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:9)
eae res, non minus quam lautissimae et pretiosissimae, in historiam naturalem recipiendae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:2)
Salomon inquit, nomen bonum est instar unguenti fragrantis et pretiosi, neque dubito, quin tale futurum sit nomen tuum apud posteros.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:1)
Habet certe virtus simile quiddam odoramentis quibusdam pretiosis, quae fragrantissima sunt aut incensa aut tusa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:15)
Et peregrinatio sua potius manifestetur et appareat in sermonibus suis quam in vestitu aut gestu.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:52)
Ex altera parte vera celeritas in expediendis negotiois res est pretiosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 2:2)
Virtus, instar gemmae pretiosae, optima est sine ornamentis inserta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 1:2)
Argentum enim meum et aurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra.
(불가타 성경, 요엘서, 4장5)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장27)
An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna nec praesens manendi fida et cum discesserit allatura maerorem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:25)
Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:12)
Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:7)
Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:8)
Estne aliquid tibi te ipso pretiosius?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION