라틴어 문장 검색

Discat ergo prudentia vestra meritis favere cuiuslibet, quia non solum iuris facundus [verus] assertor sed etiam mutus dignus invenitur fidelis obsequii mercedem suscipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:25)
Sed non verus iudicatur amicus, qui amici utilitate neglecta propria tantum suis consiliis commoda quaerit, nec talis est amici sequenda voluntas, qui quaerit solummodo quae sua sunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:3)
Nam et mixtus amor verus est amor atque laudandus et cunctorum esse dicitur origo bonorum, quamvis ex eo immineant pericula graviora.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:23)
Confiteor tamen et negare non possum quod clericus ex iniuncto sibi officio quadam specialitate tenetur ut in divina domo vel populo adstante viam veritatis annuntiet, et ad veram catholicam fidem plebem suam admonendo confirmet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:13)
Illud enim verum esse asseritur in rebus quae hominum mercimonio supponuntur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:8)
Si tamen muneris contemplatione solummodo amoris reperiantur vacare ministeriis, non verus postmodum iudicatur sed falsificatus amor.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:11)
Quod autem dicitis mulierem indutias debere sapienter modificare petenti, verum est ubi mulier firmiter concepit amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 37:4)
Sed nec eo vestra potest firmari sententia, quod dicitis superiori homines non satiari solatio, inferiori vero cito fastidiri asseritis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:10)
Nunc videamus an interventu pecuniae vel alterius muneris verus possit amor acquiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:1)
Verus igitur amor ex sola cordis affectione procedit et ex pura gratia et mera liberalitate conceditur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:2)
Amor enim verus tanto duorum corda dilectionis iungit affectu quod aliorum non possunt desiderare amplexus, sed cunctorum tanquam horrenda student evitare solatia et mutuis se vicibus reservare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:11)
Amor praeterea tunc quoque sumit augmentum, quum alterum amantium zelotypia vera detentat, quae quidem nutrix vocatur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:6)
Immo et si amans non zelotypia vera sed turpi suspicione laboret, amor semper tamen inde cognoscit augmentum et sua fit virtute potentior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:7)
Quae autem vera sit zelotypia et quae suspicio turpis in tractatu nobilioris et nobilis evidenter cognoscere poteris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:8)
qui re vera mirabili deceptione falluntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION