라틴어 문장 검색

pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 70:2)
remota universae gentis infamia atque invidia per se ipsos aestimate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 596:1)
infamia intactum invidia qua possunt urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 647:1)
neque ea sola infamiae erant, quae in provincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis quae in militibus eius cotidie aspiciebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 67:1)
nam cum contione advocata fugam e castris A. Manlio adversis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset et ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere provincia iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 113:1)
invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 43:1)
ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam moverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 307:3)
in Galbam pro se quisque probra ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 435:4)
"sed videlicet, cui nullum crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 444:1)
"haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 461:2)
si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 463:1)
simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 14)
ita me probri, stupri, dedecoris a viro argutam meo!
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 22)
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 316)

SEARCH

MENU NAVIGATION