라틴어 문장 검색

Nam cum multas et magnas utilitates pariat amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis, sed ab illa istas procedere non ambigimus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:11)
Amor autem aut ex natura, aut ex officio, aut ex ratione sola, aut ex solo affectu, aut ex utroque simul procedit.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:10)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
ad affectionem, interior quaedam procedens delectatio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:5)
Nec qualemcumque, sed quae de ratione simul et affectu procedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:25)
Cellerarius adest, cui si concedatur ingressus, non erit tibi facultas ulterius procedendi.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:11)
Sed quoniam de probatione fidei satis actum est, ad caetera enucleanda procede.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:12)
Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:9)
His atque huiusmodi a corde amantium et redamantium procedentibus signis, per os, per linguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:7)
ut non solum videat, sed etiam sentiat correptionem ex amore et non ex rancore procedere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:33)
Sit speculum nobis, ut nos speculemur in illo Que sit nostra fides, que nostra potencia, virtus Que sit et in quantum melius procedere possit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:9)
Sic flos in fructus, in flumen riuus inundans Ibit et in messem pinguis procedet arista.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:10)
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa, Materia, motu, sensu, ductore, ministro, Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum Prodeat exterius, nullo mediante patrono, Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto Pectore procedit quicquid procedit in esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:26)
Solus iure potens, qui summa potencia solus Cuncta potest, a quo procedit posse potentum, Nec solum loca cuncta replet, sed singula solus Infra se claudit, quasi meta locusque locorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:15)
A quo procedens riuus non immemor horum Que fons ille gerit, totum sibi fontis honorem Assumit, fontique pari respondet honore;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION