라틴어 문장 검색

et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:7)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Postulantibus quibusdam, ut de agnoscendis liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani scriptam Minicio Rufo et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem, respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod de iis tantum provinciis loquitur, quibus proconsules praesunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 721)
praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:10)
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 31 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION