라틴어 문장 검색

Hoc audito, dux imperatori legationem misit, quatenus hos principes terrae suae, quos tenebat captivos, libertati restitueret, alioqui se fidem illi et amicitiam non posse servare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:1)
Dux vero audiens [0415B] graviter accepit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:3)
Ubi reversi nuntii ducis ab imperatore, retulerunt, quomodo captivos principes minime reddidissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:8)
Unde dux et omnis societas in iram exarserunt, et ultra illi fidem et foedus pacis servare noluerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:9)
Statimque ex praecepto ducis omnis terra illa in praedam data est peregrinis et advenis militibus, qui per dies octo illic moram facientes, totam regionem illam depopulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:10)
- Rex Graecorum quomodo captivis principibus absolutis, regno suo consuluerit, ducem simul accersens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 17:2)
Imperator autem, intelligens regionem depopulari, Rudolfum Peel de Lan et Rotgerum, filium Dagoberti, viros disertissimos, de terra et cognatione Francigenarum, duci misit, rogans ut a praeda regni sui et vastatione cessaret exercitus, et captivos quos petebat sine dilatione redderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:1)
Dux vero, inito consilio cum caeteris principibus, acquievit legationi imperatoris, et amovens castra, praeda interdicta, secessit ad ipsam urbem Constantinopolim cum universo comitatu peregrinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:2)
Similiter et praedicti legati imperatoris duci occurerunt, rogantes eum, ut intraret palatium imperatoris cum aliquibus primis de exercitu, ut audiret verbum regis, caetera multitudo extra muros civitatis remaneret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:5)
Dux igitur, sic praemonitus ab advenis et Graecorum deceptiones edoctus, ad imperatorem minime introivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:7)
Quapropter imperator indignatione vehemente motus adversus ducem et omnem ejus exercitum, vendendi et emendi licentiam illis interdixit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:8)
CAP. X. - Post aliquantas utrinque animositates tandem dux cum imperatore pacem componit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 19:1)
Erat Natalis Domini, ideoque in tam solemni tempore et diebus pacis et gaudii, visum est universis bonum et laudabile et acceptum coram Deo, utrinque concordiam renovari, inter domum imperatoris et ducem ac universos praepotentes exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 20:1)
- Causa imperatoris dux castrorum loca mutat, benevolentiae nuntios ad eum mittit, rogatus venire dissimulat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 21:2)
Post quatuor vero dies legatio imperatoris processit [0416C] ad ducem, quatenus castra moveret ejus causa et precibus, et intra palatia, quae in littore brachii maris sita erant, cum exercitu suo hospitaretur propter medios algores nivis et hiemis, qui pluviali tempore imminebant, ne tentoria eorum madefacta et attrita deperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION