라틴어 문장 검색

Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:11)
Nam primo, sensus ipsius informatio, et deserens et fallens:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:1)
Notiones infimarum specierum, hominis, canis, columbae, et prehensionum immediatarum sensus, calidi, frigidi, albi, nigri, non fallunt magnopere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 35:1)
ast ubi fallunt, licet multo frequentius, tamen negligunt et praetereunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:7)
Fallunt autem et incompetentes sunt eae quibus utimur in universo illo processu, qui a sensu et rebus ducit ad axiomata et conclusiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:5)
sensus enim et destituit et fallit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:8)
Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:9)
simili modo, et occulta naturae magis se produnt per vexationes artium, quam cum cursu suo meant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:15)
hanc videlicet, quod nunquam fallant aut frustrentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:6)
Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:4)
Forma autem (ut ex omnibus quae dicta sunt manifesto liquet) prodens se in uno ducit ad omnia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:9)
ut memoriae proditum est de corvo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cavo arboris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:4)
Usus autem earum est ad prodendas falsas formas, et dissipandas leves contemplationes ex rebus obviis orientes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:7)
Aut enim fallit operatio, aut onerat nimis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:11)
Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum vires et actiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION