라틴어 문장 검색

Tum vero amens formidine Turnus "Faune, precor, miserere," inquit, "tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:4)
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:13)
Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:16)
vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae, Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem, vagus et sinistra labitur ripa Iove non probante u- xorius amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 22)
prece qua fatigent virgines sanctae minus audientem carmina Vestam?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 25)
Odi profanum volgus et arceo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 11)
consenuit socerorum in armis sub rege Medo Marsus et Apulus, anciliorum et nominis et togae oblitus aeternaeque Vestae, incolumi Iove et urbe Roma?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 54)
fuit haec sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, leges incidere ligno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:3)
sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1633)
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, verba movere loco, quamvis invita recedant et versentur adhuc intra penetralia Vestae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 265)
"' ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei praeterita, et casu tum respondere vadato debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.38)
privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 132:2)
tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus et acti ante suum quisque praedonem catenati et conata retinere infantem suum mater et, sicubi maius lucrum est, pugna inter victores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 132:1)
Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장9)
Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION