라틴어 문장 검색

nam et in primo de ira Iunonis ait acti fatis maria omnia circum, et iterum in primo fatorum arcana se dixit moturum, non suam voluntatem ostensurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 811)
quadam enim arcana ratione fit ut sit murmur in silvis ante ventorum adventum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 983)
bello fecere profanos 'profanum' proprie dicitur quod ex religiosa re in hominum usum convertitur, ut hic plenissime ostenditur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7791)
dicens enim Turnus 'colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos' et sibi religiosam fuisse arborem, et a Troianis in usum communem fuisse praesumptam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7792)
sacro profanum contrarium, ut festo profestum, fasto nefastum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7794)
ergo non omne quod sacrum non sit, profanum, sed quod sacrum fuerit et esse desierit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7795)
'occul- tas' autem arcana quadam ratione celatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 862)
futura enim tempestate et ante ventum fluctus movetur, et fragor auditur e silvis arcana quadam ratione naturae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3565)
et venerem certis r. a. d. statutis, legitimis, a natura arcana quadam ratione dispositis, ut tractat Lucretius, qui dicit rationem hanc ex aetherio calore descendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3291)
nescio qua dulcedine l. quadam arcana ratione naturae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 552)
"Itaque indignandum omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum rudes, litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:5)
"adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:14)
"Cum Abderiten Protagoram Athenienses viri consulte potius quam profane de divinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:4)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
"qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius esset quam sic religiosus?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION