라틴어 문장 검색

Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 2:1)
Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 52:5)
Ad implendum autem uulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:5)
Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 58:1)
At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 58:6)
post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:4)
Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:5)
sed in omnibus eadem maxime proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:2)
Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:2)
Aduersus quos satis proficit herba Vettonica uel Cantabrica uel centaurios uel argimonia uel trixago uel personina uel marinae pastinacae, uel singulae binaeue tritae et cum uino potui datae * * * sunt et super uulnus impositae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 19:3)
Quodcunque uero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a uiuo corruptam partem resoluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:2)
neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:8)
Super ulcus uero inspergenda arida aloe * oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:1)
Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:4)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel Herae uel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION