라틴어 문장 검색

Denique si semper motu conectitur omnis et vetere exoritur novus ordine certo nec declinando faciunt primordia motus principium quoddam, quod fati foedera rumpat, ex infinito ne causam causa sequatur, libera per terras unde haec animantibus exstat, unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas, per quam progredimur quo ducit quemque voluptas, declinamus item motus nec tempore certo nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:13)
sed quae sit earum praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:9)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
unde progrediens modo mediterranea modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis velut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc viandi more procedens redit unde digressus est, et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 3:1)
Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici verba prodiderimus, tamen ultra progrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 9:3)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
progredior portu classes et litora linquens hysteroproteron in sensu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3001)
provehor sermone progredior, ut ostendunt sequentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4811)
tetigit fluctus et ad aequora venit hyperbaton in sensu, ut progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6621)
sane hic 'subiit' iuxta usum praesentem accusativo iunxit, cum antiquo more alibi dativo iunxerit, ut progressi subeunt luco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 36320)
Sensim itaque tranquilleque progressi oram curvi molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:3)
"Itaque progrediar ulterius:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:3)
quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 47:1)
cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:3)
Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION