라틴어 문장 검색

Quinetiam prudentia civilis ad consilium vocanda est et adhibenda, quae ex praescripto diffidit, et de rebus humanis in deterius conjicit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:6)
Solet autem mens humana, in hoc inventionis curriculo, tam laeva saepenumero et male composita esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:1)
Si qui diffidant, me videant, hominem inter homines aetatis meae civilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum valetudine (quod magnum habet temporis dispendium), atque in hac re plane protopirum, et vestigia nullius sequutum, neque haec ipsa cum ullo mortalium communicantem, et tamen veram viam constanter ingressum et ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenus (ut existimamus) provexisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:3)
Certe argentum vivum, quod alias se reuniret in corpus integrum, prohibetur per salivam hominis, aut axungiam porci, aut terebinthinam, et hujusmodi, ne partes ejus coeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:13)
Quinetiam specus et cavernae subterraneae magni usus sunt ad prohibendum insolationem et aerem istum apertum praedatorium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:13)
nempe, non solum ut prohibeatur aditus aeris per exterius (de quo jam dictum est), verum etiam ut cohibeatur exitus spiritus corporis, super quod fit operatio per interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:2)
Nulla alia re sane magis convincitur atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam saepe praedicent et defendant ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:13)
Nemo siquidem scintillam incendium parituram prohibere potest, nec regiones metiri unde eruptura sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:5)
Monopolia et mercium coemptiones ad revendiditonem, ubi lege nulla prohibentur, ad divitias viam sternunt facilem, praesertim si quis prospicere possit quae merces in aestimationem venturae sint, atque eo modo se illis abunde instruat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:25)
De reliquo autem nemo sibi diffidat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:10)
Tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et suas nanciscuntur periodos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:24)
Stultus ad hoc discat, ne sic indebita gliscat, Neue suo iuri diffidat amore futuri, Sed propriae sortis stet semper munere fortis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:22)
Nam lupus, hostis atrox, nullo prohibente, per agros Inde solebat edax, quas uellet, ducere predas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:3)
Commaculare thorum ciconia sueta sororum, Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur, Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis, Cedat ut his causis tam turpiter [h]actenus ausis, Pellitur inmite stacionis ab arce potitae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:1)
Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam.
(불가타 성경, 집회서, 7장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION