라틴어 문장 검색

dissimulans scire, quod sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius vere dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum, licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas, et torquem, Tolle inquit haec, ad comitum quendam prope adstantem versus, quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 8:2)
Postea cum legiones Constantini per liburnas venire vidissent, proiectis armis se dediderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 16:1)
Corpus vero eius in eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod postea per diversa loca translatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:12)
Itidemque venit ad eum Ruorich, fel Christianitatis, tamen ei repositis obsidibus plurimis in navi, et subditus effectus est regi ac iuramentis constrictus inconcussam ei servare fidem.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:11)
"Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo discessit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:31)
"Itaque maturius quieti nos reponamus et somno levata lassitudine noctis antelucio aufugiamus istinc quam pote longissime."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:5)
At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:3)
Inter medias frondes lapidis Actaeon curioso obtutu in deam sursum proiectus, iam in cervum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens visitur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:9)
"Veritatis arbitrium in divinam providentiam reponamus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:58)
huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:4)
hi simili lavacro refoti inter toros sociorum sese reponunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:2)
"Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit."
(아풀레이우스, 변신, 5권79)
"erant et falces et operae messoriae mundus omnis, sed cuncta passim iacentia et incuria confusa et, ut solet aestu, laborantium manibus proiecta."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:6)
"et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:84)
"Hunc insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeviens invidia:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION