라틴어 문장 검색

turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장4)
Eloquentia militarique re aut aequauit praestantissimorum gloriam aut excessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 1:1)
flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio praetorianis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 2:1)
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 2:2)
et iactae itaque moles infesto ac profundo mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 3:1)
destinarat etiam Ostia tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri urbi inducere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 1:3)
ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex paenitentia praepositos suos quasi defectionis aduersus Claudium auctores occiderant, capite punire et quidem ante principia se coram, quamuis ob id ipsum promotos in ampliorem gradum a Claudio sciret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 2:3)
creditur etiam procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus promouere, quo locupletiores mox condemnaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:2)
Tum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 7:1)
Summa pecuniae signatae fuit talentum n milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 17:1)
nam nec eodem omnes fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 2:2)
Potitus ergo Pelusii Memphim copias promovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 31:1)
Iamque a fundo maris in altitudinem modicam opus creverat, nondum tamen aquae fastigium aequabat, cum Tyrii parvis navigiis admotis per ludibrium exprobrabant, illos armis inclitos dorso sicut iumenta onera gestare:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 22:1)
Namque ad inplicanda navigia, quae muros subibant, validos asseres funibus inligaverant, ut, cum tormento asseres promovissent, subito laxatis funibus inicerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 28:2)
At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque cuniculis muros subrui iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION