라틴어 문장 검색

tantumque spatii linea promota occupatur quantum effosus sulcus longitudinis ac latitudinis obtinet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 13:4)
vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:2)
primum ex vicino fructuosissimam considerare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 13:2)
At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:3)
Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit decoquere laurum, et ea calda fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 3:2)
quo melius hoc favi succidentur,illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:7)
Talis olla cum est alveari obiecta, spiritu admotofumus ad apes promovetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 6:1)
neque enim ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen nostrum coalescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장3)
Adiabeni cum promovere scalas et machinamenta inciperent, facile detrusi, mox erumpentibus nostris caeduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장8)
mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 4:3)
mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 3:1)
promoveri ad quartum a Bedriaco castra placuit, adeo imperite ut quamquam verno tempore anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장5)
Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa superstantium pernicie.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장1)
scurram, qui praetereunte funere clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto nondum reddi legata quae plebei reliquisset, adtractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium imperauit et patri suo uerum referre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 2:1)
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION