라틴어 문장 검색

Quod si sint aliae instantiae quae reliquos sensus juvent in ipsorum actionibus immediatis et individuis, tamen si ejusmodi sint quae informationi ipsi nihil addant plus quam jam habetur, ad id quod nunc agitur non faciunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 377:3)
Sit itaque natura inquisita Actio et Motus Spiritus qui includitur in corporibus tangibilibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:1)
quorum posterius est actio propria caloris et spiritus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:6)
prius, actio partium tangibilium tantum per occasionem spiritus emissi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:7)
tum vero sequitur efformatio in corpus organicum, et membrificatio, et reliquae actiones vitales, tam in vegetabilibus quam in animalibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:2)
5. Quintum vero genus latitantiae quod attinet, manifestum est actionem sensus transigi in motu, motum in tempore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:1)
Si igitur motus alicujus corporis sit vel tam tardus, vel tam velox, ut non sit proportionatus ad momenta in quibus transigitur actio sensus, objectum omnino non percipitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:2)
sed (quod magis mirum est) quod in his omnibus, in medio adiaphoro (quale est aer) unius actio aliam non magnopere impediat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:16)
veluti quod in iis, quae diximus, una actio in diverso genere aliam non perturbet aut impediat, cum tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:2)
Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum vires et actiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:12)
Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:13)
Omnis enim motus sive actio naturalis transigitur in tempore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:4)
Etiam illae actiones quae subito videntur operari, et in ictu oculi (ut loquimur), deprehenduntur recipere majus et minus quoad tempus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:6)
At in visu (cujus actio est pernicissima) liquet etiam requiri ad eum actuandum momenta certa temporis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:10)
Verum non solum quaerenda est mensura motuum et actionum simpliciter, sed multo magis comparative:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION