라틴어 문장 검색

Is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 16:4)
Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 8:1)
Dein Parnasius (ex praefecto Aegypti) homo simplicium morum, eo adductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exsilium, saepe auditus multo antehac rettulisse, quod cum Patras Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, impetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 10:1)
Nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperi, malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus, sepulchrorumque horrores, et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana, pronuntiatus reus capitis interibat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 14:1)
Viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati, et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis novi, non antea discesserunt, quam adsciti in consistorium, fulgentem eum augusto habitu conspexissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 22:1)
Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 2:1)
Ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus, notis excepit, quae propinquante pernicie, super multis interrogatus, responderat Gallus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 5:1)
Interrogatus tamen ille quid haberet ex arte compendii, vicenas diurnas respondit annonas, totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave, absque fructuosis petitionibus multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 9:3)
Per hoc idem tempus, rumoribus exciti variis, Aegyptii venere complures, genus hominum controversum et assuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si compulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 1:1)
Inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante, eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit municipem locupletem Quo audito princeps renidens Quibus indiciis ait ad hoc pervenisti?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 10:2)
Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 2:1)
Interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens, adulando deformiter, tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat, lacrimas fingens et gemitum, ut Iuliani ad eos mitteret caput, perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 4:3)
Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente exstincto, eumque comite Iuliano secuto, vulgus publicos contuens titulos, Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 5:2)
quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena pervadere molienti rectori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:3)
Quocirca et ipse et visorum interpretes, praesentia contemplantes, diem secutum, qui erat quartum decimum kalendas Aprilis, observari debere pronuntiabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION