라틴어 문장 검색

propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 6:2)
Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 5:1)
Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 14:1)
propterea, inquit Plutarchus, in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 4:1)
Propterea Plautus quoque in Bacchidibus dimidium auri dicit, non aurum ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 15:1)
propterea senatores nondum maioribus honoribus usos pedarios nominatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:3)
atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 1:2)
Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit 'penus ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 10:2)
Sed si, inquam, peterem ut ipsum illud quod homo est definires, tu profecto mihi diceres hominem esse animal mortale, rationis et scientiae capiens, vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:4)
Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex 'penu' sit aut quibus verbis 'penus' definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 14:1)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio composuit, scripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 11:1)
an propterea, quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 13:3)
Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIII 4:1)
Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION