라틴어 문장 검색

in decedendo erit, ut audio, tardior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 11:2)
unum etiam de Caelio tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 13:4)
quam cum quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:4)
quamquam quid ego de lictoribus qui paene ex Italia decedere sim iussus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:1)
ἀζηλοτύπητον id fore putaram quod omnes illi decesserant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:8)
ipse enim adsum, nisi quid tu prorogas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 34 2:11)
quae scribis K. Iuniis Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:1)
sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 3:2)
sunt, qui putant posse te non decedere, quod sine lege curiata tibi succedatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 28:7)
sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui posse, qui provinciae praesit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 28:8)
te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro, ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 7 5:1)
tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 8 4:2)
sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 10 4:6)
mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 11 1:2)
itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 11 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION