라틴어 문장 검색

te curaturum fumo ut combureretur plaudente tota provincia'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:11)
non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:8)
quid, quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 3:14)
nam defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium a quo palam oppugnabatur arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 1:3)
foris valde plauditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 6 1:7)
exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 2:8)
prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:5)
Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 5:2)
quem ut vidisset et salutavisset honorificisque verbis prosecutus esset molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire, at ille:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 61:4)
an Epicuro, qui tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 73:2)
quae est victrix, ea laeta prosequentibus suis una cum viro in rogum imponitur, illa victa maesta discedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:2)
dabit, inquam, se in tormenta vita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra fores, ut ante dixi, limenque carceris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:2)
ubi schola ad fīnem perducta est, iuvenēs ad Brūtum sē vertērunt et vehementer plausērunt.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit44)
mīlitēs Brūtō plausērunt et laetī ad iter sē parāvērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī20)
"hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum, ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens caepe, et farrata pueris plaudentibus olla pannosam faecem morientis sorbet aceti?"
(페르시우스, 풍자, satire 423)

SEARCH

MENU NAVIGATION