라틴어 문장 검색

consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:1)
postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu futurum in Macedonia esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 379:1)
non minore agmine legati venerunt et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus civitatium, quae convenerant Larisam et renuntiare domum certa quae audissent volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 407:2)
ibi motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 457:1)
Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 493:1)
cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, abi renuntia ergo inquit regi nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 319:1)
quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 53:3)
huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 55:1)
partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, qui quae agerentur scirent certioresque suos facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 292:1)
eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 19)
Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10127)
Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 277)
abi et renuntia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 222)
hunc metuebam, ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3113)
Postquam ad nos renuntiatum est te * et patrem esse mortuom, avos noster mutavit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9191)

SEARCH

MENU NAVIGATION