라틴어 문장 검색

sed ut in Catone maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:3)
sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:4)
Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:5)
sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris - spero item Scaevolae - si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:3)
Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:5)
quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:7)
si quae praeterea sunt - credo autem esse multa - ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:9)
Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, est de re publica disputatum, affuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 32:5)
non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:1)
Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 1:2)
Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:5)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
primumque tum philosophia non illa de natura, quae fuerat antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:2)
scriptas- que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa- tiones, qui nunc communes appellantur loci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:2)
ex hac Rutili narratione suspiocari licet, cum duae summae sint in oratore laudes, una subtiliter disputandi ad docendum, altera graviter agendi ad animos audientium permovendos, multoque plus proficiat is qui inflammet iudicem quam ille qui doceat, ele - gantiam in Laelio, vim in Galba fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION