라틴어 문장 검색

Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 12:4)
Pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:2)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)
quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 599:3)
nam cum inpotenter se gerendo Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio eius Lucretiae pudicitiam, quae ad se vocato patre Tricipitino et viro Collatino obtestata ne inulta mors eius esset cultro se interfecit, Bruti opera maxime expulsus est, cum regnasset annos xxv.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha50)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
pudicitia saltem in tuto sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 487:2)
eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 518:2)
prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 564:1)
unam Verginiam fuisse cuius pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium civem periculosae libidinis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 674:1)
itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda magnis quoque animis atque ingeniis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 436:1)
Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis crederet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 136:1)
nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 179:1)
- Nec quicquam dubium inter scriptores refero - , nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 259:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION