라틴어 문장 검색

Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:1)
qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad ear ex epulis in cubiculum veniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, compunctum notis Thraeciis, destricto gladio iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis, qui scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:3)
mollis vox aut muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:5)
P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia casu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:5)
Bonorum autem partim necessaria sunt ut vita pudicitia libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non necessaria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:8)
P. Clodium Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et eductum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 7:3)
credo enim te audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:3)
nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 15:2)
primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat bonam deam quam tris sorores, impunitatem est illorum sententiis adsecutus, qui, cum tr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 18:2)
pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장2)
cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:3)
P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret in civitate,' esset vero timendum quonam modo id ferret civitas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:3)
deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:8)
quid est enim fletu muliebri viro turpius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:7)
paedores, muliebres lacerationes genarum, pectoris feminum capitis percussiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION