라틴어 문장 검색

adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
"sat tua non aequis luimus periuria divis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권127)
Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia Caesarum quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare, ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 5:1)
Inde disceditur non in catervas caesionum nec in classes discursationum nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eandem curam modestiae et pudicitiae, ut qui non tam coenam coenaverint quam disciplinam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 19:2)
Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:2)
Ceterum si de pudicitia provocemus, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 10:1)
Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 12:4)
Quid ego de horrcndo loco perorem, quem nec periuria sustinent?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:2)
Pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:2)
timidum non me periuria terrent, Non dicta in sanctos inpia verba deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 324)
"Veneris periuria venti Inrita per terras et freta summa ferunt."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 414)
A miser, et siquis primo periuria celat, Sera tamen tacitis Poena venit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 92)
Gnosia, Theseae quondam periuria linguae fleuisti ignoto sola relicta mari:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 624)
periuria ridet amantum Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 630)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION