라틴어 문장 검색

verba sunt in his similia et , vis quidem longe diversa navis et amicitiae, pecuniae et pudicitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:6)
ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum , non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:3)
summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 31:4)
vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) vel quod non habuerit patrem qui moneret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 83:5)
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장3)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장9)
Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장4)
Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장57)
De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa, cui alieni corporis abstinentia est, et hac, cui sui cura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:8)
Quid inquiris, an Penelopa pudica fuerit, an verba saeculo suo dederit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 8:1)
Doce me, quid sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in animo posita sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 8:3)
Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 26:2)
licuit pudicos coniugis quondam toros et sceptra casta vidua tutari fide - periere mores ius decus pietas fides et qui redire cum perit nescit pudor;
(세네카, 아가멤논 3:4)
emolliti eneruesque quod nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION