라틴어 문장 검색

et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장5)
paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:2)
Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:6)
et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in puellis menstruorum initium tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 1:8)
ne anus ipse suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 3:4)
nunc ora puellae, nunc flavam niveo miratur vertice matrem.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:153)
trabeata per urbes ostentatur anus titulumque effeminat anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:4)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
erubuit Mavors aversaque risit Enyo dedecus Eoum, quotiens intenta sagittis et pharetra fulgens anus exercetur Amazon arbiter aut quotiens belli pacisque recurrit adloquiturque Getas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:143)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
prospectant Paphiae celsa de rupe puellae sollicitae, salvam dum ferat unda ratem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:47)
— qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:219)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
habet hinc patrem maritus, habet hinc puella matrem geminaque parte ductum Caesareum flumineo stemma recurrit ortu.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:6)
scilicet Argolicas Ephyreiadasque puellas coeperat et pulchras iam fastidire Lacaenas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:247)

SEARCH

MENU NAVIGATION