라틴어 문장 검색

plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 142:1)
eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 352:1)
iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 435:1)
quae ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 47:2)
subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 86:1)
quibusdam honoratis magnoque aestimantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 227:2)
Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2444)
Vah, delenire apparas, scio mihi vicarium esse, neque eo esse servom in aedibus eri qui sit pluris quam illest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 452)
Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter - tu me delenis, propter te haec pecco.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1300)
faciundum est puerile officium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 15)
Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 131)
nunc interviso, iamne a portu advenerit, ut eum advenientem meis dictis deleniam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 23)
Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse iuste repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum architecturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION