라틴어 문장 검색

Omnis regio quae oportunos habuerit humores aequiparabit fecunditates arvorum Mysiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 10:5)
Iuppiter omnipotens, utinam non tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 42:3)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
sicut squalentibus arvis Aestiferae Libyes viso leo comminus hoste Subsedit dubius, totam dum colligit iram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:31)
Perque imas serpit valles, et Gallica certus Limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:35)
Caesar ut adversam, superato gurgite, ripam Attigit, Hesperiae vetitis et constitit arvis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:39)
Bellorum o socii, qui, mille pericula Martis Mecum, ait, experti, decimo iam vincitis anno, Hoc cruor Aretois meruit diffusus in arvis, Vulneraque et mortes, hiemesque sub Alpibus actae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:3)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
nec tam patiente colono Arva premi, quam si ferro populetur et igni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:3)
Urbs est Dictaeis olim possessa colonis, Quos profugos Creta vexere per aequora puppes Cecropiae, victum mentitis Thesea velis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:50)
inde per arva Graiorum Macetumque novas adquirite vires, Dum paci dat tempus hiems.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:12)
Sic fatur, et omnes Iussa gerunt, solvuntque cavas a litore puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:13)
Angustus puppes mittebat in aequora limes, Arctior Euboica, qua Chalcida verberat, unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:44)
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, Vanaque percussit pontum Symplegas inanem, Et statura redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:49)
Praeparat innumeras puppes Acherontis adusti Portitor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION