라틴어 문장 검색

quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 11:1)
sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:2)
constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 84:3)
in his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 149:1)
quae finitur quidem varie, sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprehensione verborum dissensio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:2)
atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id, quod velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 221:1)
quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 335:4)
nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 344:1)
Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 356:1)
intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:3)
nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum ex constet, non sint partes totius ex quibus . videntur autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam, deliberativam, iudicialem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 45:1)
anaximenes iudicialem et contionalem generales partes esse voluit, septem autem species:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 56:1)
quarum duae primae deliberativi, duae sequentes demonstrativi, tres ultimae iudicialis generis sunt partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 56:3)
alterum est deliberativum, tertium iudiciale.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 62:1)
ne iis quidem , qui laudativam , utilium, iudicialem iustorum contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione vera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION