라틴어 문장 검색

et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universe ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 544:1)
itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne honorem pluris quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 483:1)
postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 394:1)
redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 65:2)
valeria lex cum eum qui provocasset virgis caedi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam improbe factum adiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 107:1)
prius tamen quam exiret, militibus edicto Soram iussis convenire ipse aedem Victoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curaverat, dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 473:1)
ad Herculaneum etiam signis conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium iactura dimicavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 653:1)
sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 152:1)
huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 314:1)
is cum eo forte anno quo res male gesta ad Trasumennum est in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, inprobus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 15:1)
nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent, morem magis inquit loquendi cum sociis servastis, Campani, iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam convenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 50:1)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
magnopere suadere ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex novis praetoribus successorem mittant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 275:1)
ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, tune quod ad volones attineret, omnes ait malle laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 198:1)
ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque aviditati addidit, coniugemque eius ac liberos in castra accitos, quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 581:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION