라틴어 문장 검색

Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:1)
Feliciorem ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio et morosae uxoris cotidiana repudia deflenti somnus per symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur ?
(세네카, De Providentia, book 1 31:1)
Praecipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 70:2)
ille ei spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 135:2)
Divitias quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querella reddentis receptura est ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 107:3)
Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:3)
Quisquis interuenis, si amicus, defle, si inimicus es, specta.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.36)
nemo umquam quod cupiit deflet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.48)
Sic ille qui super cinerem deflet patrimonium, odit incendium;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.50)
sic qui naufragium deflet, maria detestatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.51)
- quis vos per omnem, liberi, sparsos domum deflere digne poterit?
(세네카, Hercules Furens 18:13)
pariter cuncta a deflere iuvat nec plura dedit pectora Tellus ut digna sonent verbera fatis, me vel Sipylum flebile saxum fingite, superi, vel in Eridani ponite ripis, ubi maesta sonat Phaetontiadum silva sororum;
(세네카, Hercules Oetaeus 3:5)
vos, quas paternis extuli comites focis, Calydoniae lugete deflendam vicem.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:19)
semper, genetrix, deflenda mihi, prima meorum causa malorum, tristes questus natae exaudi, si quis remanet sensus in umbris, utinam ante manu grandaeva sua mea rupisset stamina Clotho, tua quam maerens vulnera vidi oraque foedo sparsa cruore!
(세네카, 옥타비아 1:5)
me crudeli sorte parentes raptos prohibet lugere timor fratrisque necem deflere vetat, in quo fuerat spes una mihi totque malorum breve solamen.
(세네카, 옥타비아 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION